- BIGERRA
- I.BIGERRAHispaniae civitas in Valentiae regno. Ptol. Plin. Beiar nonnullis: aliis est Villena urbs, et marchionatus in regno Castellae. Aliis Pesquera, vicus Castellae Novae in confinio Valentiae regni, prope caurielfluv. qui post in Sucronem cadit, inter Concham et Villenam.II.BIGERRAurbs prisca, in Hispania Tatraconensi de qua hodie haud satis constat. Spelmannus Glossar. Archaeol.III.BIGERRAvestis Gallica: an a Bigetronibus, quorum in Aquitania Caesar de bell. Gall. l. 3. c. 27. meminit? An a Gallico bigarrer, quod est, variegare, diversisque coloribus interstinguere, quasi bis vatiare.Isidoro in Glossis, vestis gufa, vel villata; ubi gufam appellat, quae optimo Glossario cufa: pallium nempe, et vestimentum spissum ac villosum, quod soloci filô et pingui Miervâ factum est. Vide infra in voce Cufa. Pro gufa Car. du Fresne legi vult rufa, aitque Bigerram fuisse vestem rufam, villosam ac vilem: Es Papia MS. Bigera, vestis rufa, i. e. valva, (villosa) qua et bilis dicitur, h. e. vilis Gloss. Latin, Graecae Bilis,εὐτελὴς. Vilioris enim Bigerricam pretii fuisse, innuit Paulinus de Vita S. Martini l. 3.Tum vestem octavâ solidi vix parte coemptamNodosis textam fetosb vellere filisAnte pedes Sancti stomachatus proicit ille etc.Nomen quod atrinet, corruptum id esse contendit Salmas. ex bicirra, i. e. δίμαλλος, aitque Bigerras vestes fuisse, quae ab utraque parte cirros, h. e. villos, haberent. Unde hispidam eam vocat Sulpitius Severus de Vita S. Martini l. 3. Dial.2. et Fortunatus vestem huiusmodi hirsutam, de eodem Martino l. 3. c. 1.Induitur Sancto hirsuta Bigerrica palla:Roccum vocat Monachus Sangall. in Carolo M. l. 2. c. 27. palliolum videl. brevius, quô hameri conteguntur. Verum a Bigerris seu Bigerronibus, Galliae gente, potius etymon vocis arcessit Car. du Fresne: cum et ii etiamnum eiusmodi capas breves, villosas et hispidas, ex crassiori lana confectas, adversus aeris intemperiem, deferant. Indigenae Marlotas, qusi melotas, interdum Capas Beneharnenses, appellant. Sed et Paulinus ad Auson. Carm. 12. Bigerros pellibus seu villosis vestibus amiciri consuevisse, annotat:Dignaque pellitis habitas deserta Bigerris.Nec desunt, qui pallia Aquitanica dici, apud Gregorium M. ceutsent l. 6. Ep. 6. Nonnulli quoque ex eadem voce deducunt Gallicum Haire, cilicium, quasi ex Biherre, in quibus est Isaac. Poutanus et Aegidius Menagius. Vide Salmas. ad Capitolin. in Pertinace c. 8. ac Vopisc. in Aureliano, c. 45. ad Solin. item p. 939. Car. du Fresne Glossar. et Macrum in Hierolex. plura vero de Bigerrica S. Martini, infra voce Capella.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.